Free Christian classic ebooks for you to download:
Browse books now

Multilingual Online Bible


Latin Vulgate
Type your search text here






Choose a Bible


Select book or range
Chapter


Latin Vulgate, Iob 31 (Job 31)

1   pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine

2   quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis

3   numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam

4   nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat

5   si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus

6   adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam

7   si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula

8   seram et alius comedat et progenies mea eradicetur

9   si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum

10  scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur alii

11  hoc enim nefas est et iniquitas maxima

12  ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina

13  si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me

14  quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi

15  numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus

16  si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci

17  si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea

18  quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum

19  si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem

20  si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est

21  si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem

22  umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur

23  semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui

24  si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea

25  si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea

26  si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare

27  et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo

28  quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum

29  si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum

30  non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam eius

31  si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus eius ut saturemur

32  foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit

33  si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam

34  si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium

35  quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat

36  ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi

37  per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum

38  si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent

39  si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius adflixi

40  pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob


Iob 30
   (Job 30)  
 Choose Book & Chapter    Iob 32
(Job 32)   

The Latin Vulgate was translated by Jerome (c. 347-420), who began his work in 382. In 386 he moved to Bethlehem and worked on the Old Testament. He began using the Greek LXX, but quickly decided to work directly from the Hebrew. In 405 the Old Testament, as well as the rest of the New Testament was completed. Due to older Latin texts in circulation, Jerome's work was not widely popular until the ninth century. The influence of Jerome's Bible was quite extensive, and versions such as the Douay-Rheims were direct translations from the Vulgate.

Latin Vulgate, (AD 405). Public Domain.


Licensed to Jesus Fellowship. All Rights reserved. (Script Ver 2.0.2)
© 2002-2021. Powered by BibleDatabase with enhancements from the Jesus Fellowship.