Free Christian classic ebooks for you to download:
Browse books now

Multilingual Online Bible


Latin Vulgate
Type your search text here






Choose a Bible


Select book or range
Chapter


Latin Vulgate, Osee 5 (Hosea 5)

1   audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor

2   et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorum

3   ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel

4   non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt

5   et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis

6   in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis

7   in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis

8   clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin

9   Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem

10  facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam

11  calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordem

12  et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda

13  et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum

14  quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat

15  vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem meam


Osee 4
   (Hosea 4)  
 Choose Book & Chapter    Osee 6
(Hosea 6)   

The Latin Vulgate was translated by Jerome (c. 347-420), who began his work in 382. In 386 he moved to Bethlehem and worked on the Old Testament. He began using the Greek LXX, but quickly decided to work directly from the Hebrew. In 405 the Old Testament, as well as the rest of the New Testament was completed. Due to older Latin texts in circulation, Jerome's work was not widely popular until the ninth century. The influence of Jerome's Bible was quite extensive, and versions such as the Douay-Rheims were direct translations from the Vulgate.

Latin Vulgate, (AD 405). Public Domain.


Licensed to Jesus Fellowship. All Rights reserved. (Script Ver 2.0.2)
© 2002-2021. Powered by BibleDatabase with enhancements from the Jesus Fellowship.