Free Christian classic ebooks for you to download:
Browse books now

Multilingual Online Bible


Latin Vulgate
Type your search text here






Choose a Bible


Select book or range
Chapter


Latin Vulgate, Hebraeos 1 (Hebrews 1)

1   multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis

2   novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula

3   qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis

4   tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit

5   cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium

6   et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei

7   et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis

8   ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui

9   dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis

10  et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli

11  ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent

12  et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient

13  ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

14  nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis


Philemonem 1
   (Philemon 1)  
 Choose Book & Chapter    Hebraeos 2
(Hebrews 2)   

The Latin Vulgate was translated by Jerome (c. 347-420), who began his work in 382. In 386 he moved to Bethlehem and worked on the Old Testament. He began using the Greek LXX, but quickly decided to work directly from the Hebrew. In 405 the Old Testament, as well as the rest of the New Testament was completed. Due to older Latin texts in circulation, Jerome's work was not widely popular until the ninth century. The influence of Jerome's Bible was quite extensive, and versions such as the Douay-Rheims were direct translations from the Vulgate.

Latin Vulgate, (AD 405). Public Domain.


Licensed to Jesus Fellowship. All Rights reserved. (Script Ver 2.0.2)
© 2002-2021. Powered by BibleDatabase with enhancements from the Jesus Fellowship.