Free Christian classic ebooks for you to download:
Browse books now

Multilingual Online Bible


Latin Vulgate
Type your search text here






Choose a Bible


Select book or range
Chapter


Latin Vulgate, I Petri 4 (1 Peter 4)

1   Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis

2   ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis

3   sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus

4   in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes

5   qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos

6   propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spiritu

7   omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus

8   ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum

9   hospitales invicem sine murmuratione

10  unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei

11  si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen

12  carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat

13  sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes

14  si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit

15  nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor

16  si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto nomine

17  quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio

18  et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebit

19  itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactis


I Petri 3
   (1 Peter 3)  
 Choose Book & Chapter    I Petri 5
(1 Peter 5)   

The Latin Vulgate was translated by Jerome (c. 347-420), who began his work in 382. In 386 he moved to Bethlehem and worked on the Old Testament. He began using the Greek LXX, but quickly decided to work directly from the Hebrew. In 405 the Old Testament, as well as the rest of the New Testament was completed. Due to older Latin texts in circulation, Jerome's work was not widely popular until the ninth century. The influence of Jerome's Bible was quite extensive, and versions such as the Douay-Rheims were direct translations from the Vulgate.

Latin Vulgate, (AD 405). Public Domain.


Licensed to Jesus Fellowship. All Rights reserved. (Script Ver 2.0.2)
© 2002-2021. Powered by BibleDatabase with enhancements from the Jesus Fellowship.